Raptim igitur properantes ut motus sui rumores celeritate nimia
praevenirent, vigore corporum ac levitate confisi per flexuosas semitas
ad summitates collium tardius evadebant. et cum superatis
difficultatibus arduis ad supercilia venissent fluvii Melanis alti et
verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta
terrorem quievere paulisper lucem opperientes. arbitrabantur enim nullo
inpediente transgressi inopino adcursu adposita quaeque vastare, sed in
cassum labores pertulere gravissimos.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea
turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo
inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter inquirente nec
discernente a societate noxiorum insontes velut exturbatum e iudiciis
fas omne discessit, et causarum legitima silente defensione carnifex
rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum ubique multatio
versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc oportunum
absque Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto,
quam necessario aliud reieci ad tempus.
Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant
meum consilium, cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad
hominis dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent?
Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei publicae
satis erat tot dierum quot C. Mario ; dis immortalibus non erat exigua
eadem gratulatio quae ex maximis bellis. Ergo ille cumulus dierum
hominis est dignitati tributus.
Proinde die funestis interrogationibus praestituto imaginarius iudex
equitum resedit magister adhibitis aliis iam quae essent agenda
praedoctis, et adsistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset,
quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes, cuius imperio truci,
stimulis reginae exsertantis aurem subinde per aulaeum, nec diluere
obiecta permissi nec defensi periere conplures.
Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque
consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum
extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et paene ad iustum
odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos
abiecisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec
haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste
dico.